- NASAMONES
- NASAMONESpopuli Libyae, prope Occanum Atlanticum, navium Syrtibus involutarum spoliatores, et repto viventes, Lucan. l. 9. v. 439.Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima PontoNudus rura tenet, quam mundi barbara damnisSyrtis alit; nam litoreis populator arenisImminet, et nullâ portus tangente carinâNovit opes, sic cum toto commercia mundeNaufragiis Nasamones habent.Silius.Quin etiam Libyco si quid de litore raptumBellator, Nasamon, etc.Idem l. 3. v. 320.Hinc coit oequoreus Nasomon invadere FluctuAudax naufragia, et proedas avellere ponto.Idem l. 1. v. 408Et vastoe Nasamon Syris spoliator Hyempsal.Andax in fluctu laceras raptare carinas.Quin et Qu, Curtius idem memorat l. 4. c, 7. his verbis, A septen trione Nasumones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quoestuosu; quippe obsident litora, et oestu destituta navigia notis sibi vadis occupant. Apud hos moris erat, ut cum quis primum uxorem duxisser, sponsa nocte primâ cum singulis convivis coiret, ac mox perpetuo castitatem servaret. Polyd. Virg. l. 1. c. 4. De Rer. Invent. Porro Nasamones coluisse solos manes, non item superos, arguit locus ille Dionysii in Periegesi.Κεῖνον δ᾿ ἆυ περὶ χῶρον ἐρημωθέντά μελάθραΑ᾿νδρῶν ἀθρήσειας ἀποφθιμένων Νασαμώνων,Οὓς Διὸς οὐκ ἀλέγοντας ἀπώλεσεν Αὔσονις αἰχμή.Quae sic binis versibus expressit Priscianus,Hos licet ad fines desertas cernere terras,Exstinctis populis Nasamonum Marte latinô.Sed deest interpretatio eorum. quod poeta eos Διὸς οὐκ ἀλέγοντας vocat. Id ita simplissime expresseris.Quod Iovis aut divum nulla illos cura teneret.Mirum etiam, Festum Avienum ad verba haec non attendisse: cum vel maxime intersit, causam sciri interitus. Eam hanc adfert Dionysius, quod, Manium cultu continenti, nullo Iovem ac superos honore dignarentur, solô inferorum cultu contenti. Verisimile tamen est, his verbis non rebellionem tantum, ut Salmasio videtur, verum et neglectum Iovis cultum ab Herodoto notatum obiter poetam innuere. Non tamen excisionis causa istis verbis significatur. Neque enim Romanis curae fuit, quos Deos colerent, gentes illis subditae; sed ideo deleti sunt, quod contra Romanos rebellantes arma sumpserint. quod sub Domitiano contigiffe probat Salmas. ex Zonara, cuius haec sunt verba: Δακοὶ καὶ Νασαμῶνες ἐπαναςτάντες Ρ῾ωμαίοις ἐφθάρησαν. Vide etiam Horodotum, Strabon. Plinium, etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.